O tempora, o moresNovus Ioannis Garner liber ex Anglico Italice redditus est

Opus hoc, quod vulgari sermone "Figli di Putin. Indagine sul nuovo fascismo russo" inscribitur, Mediolanensis domus editoria Linkiesta edendum curavit

Nuperrime liber magnus, quem praeterita aestate Ioannes Garner, clarus historiae scriptor ac politicarum rerum investigator, composuit eumque inscripsit Z Generation: Into the Heart of Russia’s Fascist Youth, ab Anna Zafesova, Christiani Rocca iussu, ex Anglico in Italicum sermonem versus est. Quem, cui vulgo titulus est Figli di Putin. Indagine sul nuovo fascismo russo (Latine “Filii Vladimiri Putin. Pervestigatio de novo Russiae Fascalium regimine”), Mediolanensis domus editoria Linkiesta edendum curavit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club