O tempora, o moresLinus Paganelli mortem obiit

Clarus vir civilis, qui inde a iuventute aequandorum bonorum fuit fautor, quattuor abhinc dies decidit

Ex ratione prosopobiblica Andreae Marcucci

Die Lunae, duodevicesimo huiusce mensis Martii, Linus Paganelli, annum agens quartum et sexagesimum, gravi diuturnoque morbo Romae decessit. Lamporecli, in amoeno Provinciae Pistoriensis oppido, natus, cum adulescens esset, Italiae iuvenum communismi doctrinae faventium Foederi, quod compendiariis litteris FGCI nuncupabatur, nomen dedit. Deinde, postquam Communistarum Factio finem habuit, primum Parti Democraticae Sinistrae, postea Democratis Sinistrae, denique Factioni Democraticae, quae PD siglis plerumque appellatur, se addixit. Triginta fere per annos omnibus societatis partium moderatarum cum sinistris initae ductoribus sollertem operam praestitit atque, annua sollemnia popularia apparando, quae vulgo Festa dell’Unità dicunt, maximam sibi laudem peperit. Cuius memoriae debitum honorem multi viri mulieresque civiles, exempli gratia Helena Schlein, Petrus Fassino, Henricus Letta, Matthaeus Renzi, Philippus Sensi, Petrus Folena, lacrimabundi tribuerunt.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club