O tempora, o moresMarcus Marsilio Regionis Aprutii praeses iterum creatus est

Qui Lucianum D'Amico, societatis factionum moderatarum cum sinistris conflatae candidatum, punctis longe plurimis vicit

Ex Georgiae Meloni breviloquentis pagina

Die dominico in Aprutio, quod permultos viros mulieresque illustres, exempli gratia Publium Ovidium Nasonem, Gabrielem D’Annunzio, Helenam Sangro, Benedictum Croce ac Mariam Federici, genuit, comitia praeside consiliariisque regionis faciendis celebrata sunt. Et Marcus Marsilio, partium mediarum dextrarum candidatus, qui quinque per annos in illa Italiae parte rei publicae gubernacula iam tractaverat, cum ex sententiis latis quinquaginta quattuor fere centesimas sibi paravisset et Lucianum D’Amico, cui societas factionum moderatarum cum sinistris inita suffragata est, septem centesimis superavisset, Aprutiensium moderator iterum creatus est.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club