O tempora, o moresDe luculenta Sergii oratione

Quae hesterno die a Reipublicae Italicae praeside pronuntiata est

Ex Reipublicae Italicae praesidis breviloquentis pagina

Heri, a. d. VIII Id. Mart., Internationalis Mulierum Dies in universo terrarum orbe celebratus est. Qua occasione, Sergius Mattarella, qui decimum iam annum alacri ingenio, spectate probitate, incorrupta iustitia Italicae gentis rem publicam temperat, in magnifico Quirinalis aedium oeco, qui a loricatis, vulgo Corazzieri, nomen trahit, orationem de arctis vinculis, quae feminas cum bonis artibus coniungunt, gravi doctoque sermone habuit. Qua in oratione innumeras mulieres, quae miris operibus suis Italiae nomen illustraverunt, coram lectissimo auditorum coetu laudavit interque eas mentionem de Mathilde Serao, Elsa Morante, Natalia Ginsburg, Alda Merini, Patricia Cavalli, Carola Fracci, Eleonora Duse, Anna Magnani et Gaia Aulenti venerabundo gratoque animo fecit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club