O tempora, o moresStephanus Harley mortuus est

Peritissimus modorum nutantium seque volventium cantor vita excessit tertio et septuagesimo aetatis suae anno

Ex Timothei Brennan breviloquentis pagina

Hesterno die tristissimum nuntium audientium animos perculit et afflixit, Stephanum nempe Harley, annum agentem septuagesimum quartum, Gippevici in domo, cum aliquot iam hebdomadas cancro maligno affectus esset, supremos anhelitus inter suorum amplexus alloquiaque posuisse. Multos per annos gregem musicum, qui Anglica voce Cockney Rebel appellabatur, duxit ac magnam sibi laudem, carmina a se composita gravioribus nutantium seque torquentium modis aptando, comparavit. Inter eius cantiones peculiaris est facienda mentio de illa, quae ab intercalari versu: “Risum mihi move”, Anglice Make Me Smile, nomen trahit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club