Heri nuntiatum est praeterita hebdomada Alexandrum Demidenko, qui, cum ballistulae igniferae possessionis delatus esset, sed enim, quoniam nonnullis Ucrainis in Russiam deportatis, qui sani et salvi in patriam reverterent, opem tulerat, vinculis mandatus, septimum iam mensem in publicae custodiae loco apud urbem Leocopolim, quae vulgo Belgorod dicitur, cautionis causa detinebatur, animam efflavisse anno aetatis suae uno et sexagesimo. Ferunt acerrimum illum pacis propugnatorem perennemque Vladimiri Putin adversarium, postquam in cruciatum datus est, mortem sibi conscivisse.
10 Aprile 2024