Notum est Angelam Bottari, quae ter legatae legislatricis munus sustinuit atque, postquam Communistarum factioni nomen dederat, ex anno MMVII usque ad mortem illarum fuit partium, quas compendiariis litteris PD appellant, Messanae mensibus abhinc sex fere decessisse. Cui sollemnes honores tribuere volentes, Democratae Siculi, auctore Antonio Barbagallo, decreverunt ut maximum conclave, quod Panormi in regionalis Factionis Democraticae sede est, Angelae dicaretur eiusdemque memoriae lapis inscriptus poneretur. Quod proximo die Lunae, hora quarta post meridiem, perficietur.
24 Aprile 2024