O tempora, o moresNovus liber, quem Petrus Georgius Paterlini composuit, in lucem prodiit

Quod opus "Confiteor" inscribitur

Omnes sciunt Petrum Georgium Paterlini, virum litteratissimum omnique copia doctrinae eruditissimum, multa exaravisse opera sententiarumque gravitate et verborum maiestate egregia. Nuperrime scriptor ille novum composuit librum, qui Latine Confiteor inscribitur, eundemque, trecentis quadraginta fere paginis constantem, in domo editoria Italica, cui nomen Piemme, typis excudendum curavit. In hoc volumine, quod hodie primum apud tabernas librarias XX nummis Europaeis venale prostat, eximius auctor non vitam suam, sed potius tempora, quae alta et divina quadam mente investigavit, diserte copioseque enarrat.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter