O tempora, o moresAloisius Carollo ex hominum vita migravit

Famosus civilium iurium vindex anno aetatis suae sexto et quinquagesimo decessit

Nudius tertius Aloisius Carollo, quinquagesimum septimum agens annum, in Panormitano nosocomio, cui vulgo nomen est Buccheri La Ferla, atrocissimo coli cancro correptus obiit. Omnes vero, cum qui assiduus fautor indefessusque hominum, quos compendiariis litteris LGBT+ appellant, et civilium iurium vindex fuit, eum periisse audiverunt, magna maestitia affecti sunt. Heri vespere, quum Aloisio, cuius corpus in Sancti Matthiae Cruciferorum quondam templo expositum erat, iusta funebria persolverentur, propinqui et amici, e quibus peculiaris facienda est mentio de Maximo Milani, Vincentio Musella, Vincentio Scimonelli, Leone Luca Orlando, Mirco Pace, Iusto Catania, Daniela Tomasino, Iosepho Fiorello, Paulo Patanè, Daniela D’Anna, funebres conciones habuerunt postremoque una cum reliquis adstantibus celeberrimum carmen, quod “Regina saltans”, Anglice Dancing Queen, inscribitur, commoto animo cecinerunt.

X