Ex hodierno die primum Franciscae Fagnani opus, quod Societas Editoria Mediolanensis, quae compendiariis litteris SEM nuncupatur, typis impressit, in tabernis librariis XVIII euronummis venale prostat. Quod Italico sermone Mala. Roma Criminale, Latino autem “Perditi homines ad facinora patranda consociati. Roma criminalis”, inscribitur. In hoc libro, qui ducentis quadraginta paginis constat, auctrix, propter spectaculum televisificum, cui nomen vulgo Belve (Latine “Beluae”), notissima, scelestorum enumerat sodalitates, quae in Urbe nequissime dominantur, eorundemque latronum consociatorum facinora ac malos mores, omnibus rebus investigatis, diserte copioseque enarrat.
29 Aprile 2024