O tempora, o moresVincentius Agostino mortuus est

Acerrimus mafiae sectatoribus inimicus annos septem et octoginta natus periit

Ex Iulii Cavalli breviloquentis pagina

Heri mane Vincentius Agostino, annum agens duodenonagesimum, Panormi, in urbe sua natali, extremum effudit spiritum. Cuius filius nomine Antoninus, publicae securitatis custos, una cum uxore sua a sicariis mafianis die V mensis Augusti anno MCMLXXXIX trucidatus erat, is eo vero tempore adiuraverat, quoad improbitate depressa veritas emersisset adeo ut duorum innocentium occisorum memoriae ius redderetur, se faciem non rasurum esse. Quod iusiurandum Vincentius usque ad mortem firmissimo animo conservavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter