O tempora, o moresAlicia Munro vita defuncta est

Clarissima scriptrix Canadensis periit annum agens tertium et nonagesimum

Ex Vincentii Olmos breviloquentis pagina

Die Lunae Alicia Munro, cum tertium decimum iam annum gravi mentis infirmitate laboraret, Portu Spei (Anglice Port Hope), qua in urbe domicilium habebat, anno aetatis suae altero et nonagesimo decessit. Quae anno MMXIII Nobelianum Litterarum Praemium consecuta est, ea vero, miras scribendo fabellas easdemque in plures libros collectas edendo, immortalem sibi gloriam comparavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter