O tempora, o moresMirus concentus et magnus

Quem nudiustertius Madonna in urbe Flumine Ianuarii edidit

Ex Gulielmi Cortez breviloquentis pagina

Die Saturni, quarto huiusce mensis Maii, Madonna, sex et sexaginta annos nata, concentum omnium maximum, quem usque ad hoc tempus habuit, quidem profecto edidit. Etenim duas amplius horas eximia cantrix eademque sive cantus sive carminis auctrix, compluribus musicis et saltatoribus comitata, in celebri litore Flumenianuariensi, quod vulgo Copacabana nuncupatur, coram sedecies centenis milibus ferme hominum, incredibile dictu audituque, famosissima cantica sua mire cecinit.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club