O tempora, o moresFranciscus Di Mare mortem obiit

Magni nominis diurnarius duodeseptuaginta annos natus periit

Ex Marci Castelnuovo breviloquentis pagina

Hesterno die Franciscus De Mare, gravi pulmonum cancro confectus, cum undeseptuagesimum aetatis annum ageret, in Urbe inter suorum amplexus lacrimasque vita functus est. Is vero, clarus diurnarius emissionisque telehoramicae rector, sex per lustra in Societate Radiotelevisifica Italica, quae compendiariis litteris RAI appellatur, impigram et egregiam navavit operam hocque modo maximam sibi laudem comparavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter