O tempora, o moresAlter ex universis nationibus Conventus humanae provehendae fraternitati

Haec congressio Romae a. d. IV Id. Mai. celebrabitur

Annus fere elapsus est, ex quo Romae in Petriano Foro, magno congressu facto, triginta amplius mulieres virique, Nobeliano pacis Praemio honestati, una cum Petro Parolin, cardinali publicis Ecclesiae negotiis praefecto, Declarationem de humana fraternitate subsignaverunt. Ad huiusmodi anniversarium celebrandum diem Opus Fundatum “Fratres omnes” (vulgo Fondazione Fratelli Tutti), cui Maurus Gambetti, cardinalis Patriarchalis Basilicae Vaticanae archipresbyter, praeest, auctore Francisco Occhetta, sodali a Societate Iesu, alterum ex universis nationibus conventum fraternitati humanae promovendae paravit. Quae congressio in Urbe proximo die Saturni  habebitur.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club