O tempora, o moresPaulus Auster animam efflavit

Clarus Americanorum scriptor acerbo diuturnoque morbo confectus decessit

Ex Patricii Michaelis Barrett breviloquentis pagina

Pridie Kalendas Maias, quum duodeoctogesimum aetatis annum ageret, Paulus Auster, qui multo iam tempore gravi pulmonum cancro laborabat, Bruclini in domo sua mortem obiit. Unus ex maximis aetatis huius scriptoribus principibusque postmodernismi fautoribus existimatus, is vero praesertim Michaelem de Cervantes, Iacobum ac Gulielmum Grimm fratres, Edgardum Allan Poe, Hermannum Melville, Franciscum Kafka, Albertum Camus, Samuelem Beckett et Iacobum Lacan, eximium psychoanalistam, auctores secutus est. Plures exaravit libros et miros, inter quos peculiaris facienda est mentio illarum ternarum fabularum mysticarum, quae “Trilogia Neoeboracensis” (Anglice The New York Trilogy) inscribuntur.

Non si interrompe un’emozione, figuriamoci la Soncini!

X

Linkiesta senza pubblicità, per gli iscritti a Linkiesta Club

Iscriviti a Linkiesta Club