O tempora, o moresXXXVI Taurinensis Librorum Exhibitio

Quae nudius tertius ad finem adducta est

In urbe Galliae Subalpinae capite librorum ex omnibus nationibus exhibitio, quam sex et triginta abhinc annis Angelus Pezzana et Vido Accornero instituerunt, ex a. d. VII ad a. d. III Id. Mai. facta est. Quam nos vulgata lingua Salone internazionale del libro vocamus. Notum est hoc anno Annalenam Benini, novam moderatricem, magnam expositionem paravisse eidemque titulum De vita imaginaria (Italice Vita immaginaria) dedisse. Quem celeberrimum librorum editorum mercatorumque conventum, cui etiam ii, qui dant operam in domo editoria Linkiesta, adfuerunt, bis centena viginti duo milia hominum, incredibile dictu audituque, frequentaverunt.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter