Hoc die Festum Operarum multis in Civitatibus celebratur. In Italia vero memoria quoque recolitur horribilis illius caedis, qua Kal. Mai. a. MCMXLVII, nonnullis consentientibus viris civilibus et auctore fortasse publico quodam administro, prope Planam Albanensium, amoenum Siciliae oppidum, in loco campestri, qui Portella Genestae (vulgo Portella della Ginestra) nuncupatur, a Salvatore Giuliano, praedone famoso acrique Communistarum inimico, et a sodalibus suis agricolae undecim trucidati sunt, fere quadraginta graviter vulnerati.
1 Maggio 2024