In Italia partes mediae sinistrae, cum die dominico cives centum quinque urbium in suffragium decretorium vocati essent, ex comitiis curatoribus rei municipalis creandis victrices evaserunt. Quae inter alia sex omnium administrationem capitum regionum, scilicet Barii, Campi Bassi, Caralis (iam vero in prioribus comitiis), Florentiae, Perusiae, Potentiae, obtinuerunt. Illud denique praetermittendum non est, quod primum tum Campobassensis tum Florentina tum Perusina civitas mulierem, id est Mariam Aloisiam Forte et Saram Funaro et Victoriam Ferdinandi, moderatricem suam eligerunt.