O tempora, o moresClaudia Sheinbaum Mexici praeses creata est

Ea, unum et sexaginta annos nata, prima mulier est, quae in maxima Mediae Americae natione munus illud suscepit

Ex Claudiae Sheinbaum breviloquentis pagina

In comitiis praesidialibus, quae die dominico in Mexico habita sunt, Claudia Scheinbaum, mediarum et sinistrarum partium candidata, magnam victoriam reportavit. Quae, cum ex sententiis latis duodesexaginta fere centesimas cepisset atque Xóchitl Gálvez, societatis factionum moderatarum cum dexteris initae principem, triginta centesimis superavisset, suprema Foederatarum Mexici Civitatum rectrix est facta. Claudia prima mulier est, quae in maxima Mediae Americae natione munus illud suscepit.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club