O tempora, o moresFrancisca Hardy mortua est

Clarissima cantatrix, natione Galla, gravi pharyngis cancro confecta interiit

Ex Alexii Vicente breviloquentis pagina

Francisca Hardy, octoginta annos nata, Noviliaci ad Sequanam, qua in urbe quintum iam diem apud valetudinarium Americanum aegrota iacebat, a. d. III Id. Iun. decessit. Sexto superioris saeculo decennio iconicum summae elegantiae ac venustate simulacrum facta, ea, cantrix, scriptrix et actrix cinematographica, mira carmina praesertim scribendo eademque canendo, maximam sibi laudem comparavit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter