O tempora, o moresIulianus Assange e carcere liberatus est

Quod nudius tertius accidit

Ex interretiali pagina consociationis non lucrativae, quam vulgo WikiLeaks vocant

Iulianus Assange est demum liber. De qua re consociatio internationalis arcanis divulgandis actis, quae diurnarius ille ipse condidit ac vulgato nomine WikiLeaks vocavit, die Lunae per nuntiolum in rete scriptum omnes certiores fecit. Postquam quinque per annos in munitissimo carcere Anglico detentus est, Iulianus, qui, cum se reum occultae confessus esset explorationis atque fecisset pactionem de poena, quam iam re vera solvit, libertatem obtinuit.

X