O tempora, o moresGeorgius Moltmann extremum spiritum effudit

Praeclarus theologus evangelicus nonaginta octo annos natus periit

Ex Sarae Hitchiner breviloquentis pagina

Tubingae die Lunae, tertio vertentis mensis Iunii, Georgius Moltmann, undecentesimum annum agens, vitam reliquit ac placide in Domino obdormivit. Unus ex perillustribus saeculi XIX theologis theologiaeque spei inceptor et fautor putatus,  primum Ecclesiae Evangelicae pastoris officio functus est, postea complures annos divinarum rerum scientiam tradidit. Permulta opera miraque exaravit, inter quae peculiaris facienda est mentio ternum commentariorum altiore doctrina conscriptorum, seu trilogiae illae, quae ex libris De Theologia Spei (Theodisce Theologie der Hoffnung), De Deo Crucifixo (Theodisce Der gekreuzigte Gott) et De Ecclesia in virtute Spiritus (Theodisce Kirche in der Kraft des Geistes) componitur.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter