Quattuor abhinc diebus Beneventi in antiquo magnificoque theatro, quod Hadrianus, optimus ac liberalissimus princeps, exstruendum curavit, mythistoriarum scriptores ex duodecim sex selecti sunt, ut a. d. IV Id. Iul. in certamen postremum descenderent et inter se de amplissimo praemio, quod appellationem trahit a vinolenta potione odorata Strega, contenderent. Quibus nomina sunt Donatella Di Pietrantonio, auctrix commenticiae narrationis cui index “Imbecillis aetas” (vulgari lingua L’età fragile); Darius Voltolini pro fabella “Hiemale” (Italica voce Invernale); Clara Valerio, quae mythistoricum composuit opus “Qui loquitur et qui tacet” (Italico sermone Chi dice e chi tace); Paulus Di Paolo, auctor narrationis ficticiae “Fabula sine hominibus” (vulgo Romanzo senza umani); Raphaela Romagnolo, quae historiam fabularem exaravit “Universum reparare” (Italiace Aggiustare l’universo); Thomas Giartosio, auctor mythistoriae quae Autobiogrammatica inscribitur.
8 Giugno 2024