Die XXII huiusce mensis Iulii Ioannes Mayall, cum nonaginta annos natus esset, Angelopoli in sua domo supremum spiritum effudit. In musicae bluesianae genere eminens, is anno MCMLXIII symphoniacum instituit agmen, quod vulgo Bluesbreakers dicitur. Qui vero, cantor musicusque faciendis modis peritissimus, eximiorum canendi artificum, exempli gratia Iacobi Bruce, Michaelis Taylor, Petri Green et Erici Clapton, magister fuit.
26 Luglio 2024