Postquam Ioseph Biden se supremam Foederatarum Americae Civitatum moderationem iterum non petere nuntiavit atque Kamalam Harris democratarum candidatam designavit, sex rei publicae gubernatores, id est rectores Illinoesii, Michiganiae, Minnesotae, Pensilvaniae, Terrae Mariae, Visconsiniae, declaraverunt se pro muliere illa, quae nunc Americanorum propraesidis munere fungitur, quidem stare. Quibus sunt nomina Gaius Robertus Pritzker, Margarita Whitmer, Timotheus Walz, Iosue Shapiro, Antonius Evers et Wes Moore.