O tempora, o moresAnimus meminisse horret

Heri quadragesimus quartus anniversarius recurrit dies, quo Bononiae neofascales infandam civium stragem ediderunt

Postr. Kal. Aug. a. MCMLXXX in ferriviaria statione Bononiensi, cum renovati fascalium regiminis fautores impetum ope rei displodentis fecissent, octoginta quinque homines vitam amiserunt ac ducenti gravissima vulnera acceperunt. Heri vero quattuor et quadraginta completi sunt anni, ex quo cruenta illa strages est edita. Attamen silentio praeterire non possumus imprudentia acriaque verba, quibus hesterno ipso die Georgia Meloni, quae Supremo publicae rei gubernandae Consilio praeest, Paulum Bolognesi, eorum, qui in tromocratica incursione perierunt vel sauciati sunt, propinquorum sodalitatis praesidem, repugnavit. Quod omnino improbandum est!

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter