O tempora, o moresEmmanuel Macron debitum tribuit honorem Antonio de Saint-Exupéry

Reipublicae Gallicae praeses octogesimo anniversario die, quo clarissimus scriptor decessit, eius nomen grato animo prosecutus est

Pridie Kalendas Augustas sedecim expleta sunt lustra, quum Antonius de Saint-Exupéry, qui vivus fabula, cui primigenius titulus Gallicus Le Petit Prince (Latine conversus Principulus vel Regulus), immortalem sibi famam acquisiverat, animam efflavit. Octogesima nimirum anniversaria die ab eius obitu Emmanuel Macron, supremus Gallorum nationis rector, tanto scriptori debitum tribuit honorem. Quod fecit per nuntiolum in Pipiatorio, nunc vulgo X, scriptum.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter