O tempora, o moresMichael Guérard mortuus est

Archimagirus Gallicus omnibus laudibus celebratus nudius tertius obiit

Ex instagrammatica ratione Matthaei Pacaud

Die Lunae, undevicesimo mensis Augusti, Michael Guérard domi suae in Novae Aquitaniae oppidulo, quod vulgo Eugénie-les-Bains nuncupatur, exstinctus est annum agens alterum et nonagesimum. Complures summo maerore affecti sunt, quum comperere celeberrimum archimagirum inventoremque culinariae artis, quam Gallico sermone nouvelle cuisine dicunt, animam efflavisse. Ex quibus Alanus Ducasse, summi nominis coquus, per nuntiolum in Instagrammate scriptum dolorem suum patefecit atque Michaelis laudes ad astra sustulit.

Le newsletter de Linkiesta

X

Un altro formidabile modo di approfondire l’attualità politica, economica, culturale italiana e internazionale.

Iscriviti alle newsletter