Novissima investigatio demoscopica, quae nudius tertius divulgata est, clare ostendit Kamalam Harris, cuius petitioni Democratae Americani favent ut summa nationis moderatricis sella sedeat, Donaldum Trump ex Republicanorum factione superavisse. Heri vero illa sollemniter nuntiavit se Timotheum Walz, qui Minnesotanam Civitatem regit et gubernat, vicarii Foederatarum Americae Civitatum praesidis muneris candidatum delegisse. Et nunc una et alter, qui hesterno ipso die primum in magno conventu Philadelphiae celebrato una dixerunt, ad victoriam laborant. Quod ardenti animo speramus!
7 Agosto 2024