A. d. XII Kal. Oct. anno MCMXXXIV Sophia Constantia Birgitta Scicolone – quam omnes, quoniam ea ipsa iuvenili inde ab aetate, artificum more, pseudonymo Sophia Loren usa est, commenticio hoc nomine appellant – Puteoli, in nobilissima Campaniae urbe, nata est. Heri vero duodeviginti lustra exacta sunt, ex quo primam aspexit lucem actrix illa, quae in nonnullis pelliculis cinematographicis primas partes optime egit et anno MCMLX, cum in celeberrima taeniola, quae vulgo La Ciociara inscribitur, Caesirae personam induisset, Praemio Ansgariano est honestata. Cui nonagesimum diem natalem celebranti etiam Sergius Mattarella, Reipublicae Italicae praeses, gratulatus omniaque fausta ominatus est.
21 Settembre 2024