O tempora, o moresDe Consistorio publico novis Cardinalibus creandis

Quod proximo die VIII mensis Decembris in area ante templum Vaticanum sollemni ritu celebrabitur

Ex Salvatoris Cernuzio breviloquentis pagina

Superiore die dominico Franciscus Papa, cum post meridiem precem marialem, quae a verbis Angelus Domini incipit, sueto more recitavisset, eminentissimos Patres Cardinales in Consistorium ordinarium publicum a. d. VI Id. Dec. advocavit nuntiavitque se uni et viginti praestantissimis ecclesiasticis viris, ex omni natione continentique terra ascitis, Romanae purpurae honorem delaturum esse. Quos Summus Pontifex in Sacrum Cardinalium Collegium cooptandos statuit, hi sunt: Angelus Acerbi, nuntius apostolicus; Carolus Gustavus Castillo Mattasoglio, archiepiscopus Limanus; Vincentius Bokalic Iglic, archiepiscopus Sancti Iacobi de Estero; Aloisius Gerardus Cabrera Herrera, archiepiscopus Guayaquilensis; Natalis Chomalí Garib, archiepiscopus Sancti Iacobi in Chilia; Tarcisius Isao Kikuchi, archiepiscopus Tokiensis; Paulus Virgilius Siongco David, episcopus Kalookanus; Ladislaus Nemet, archiepiscopus Belogradensis-Semendriensis; Iacobus Spengler, archiepiscopus Portalegrensis in Brasilia; Ignatius Bessi Dogbo, archiepiscopus Abidianensis; Ioannes Paulus Vesco, archiepiscopus Algeriensis;  Paschalis Bruno Syukur, episcopus Bogorensis; Ioseph Mathieu, archiepiscopus Teheranensis-Hispahanensis Latinorum; Robertus Repole, archiepiscopus Taurinensis; Balthasar Reina, ex hesterno die vicaria potestate Urbis antistes; Franciscus Leo, archiepiscopus Torontinus; Rolandus Makrickas, archipresbyter coadiutor Patriarchalis Basilicae Liberianae; Nicolaus Bychok, eparchus Sanctorum Petri et Pauli Melburnensis Ucranorum; Timotheus Petrus Ioseph Radcliffe, sodalis Ordinis Praedicatorum et theologus; Fabius Baggio, proximus a praesule ab actis Dicasterii ad integram humanam progressionem fovendam; Georgius Iacobus Koovakad, officialis publicis expediendis Ecclesiae negotiis et apostolicorum Romani Pontificis itinerum moderator.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club