Hesterno die, IV mensis Septembris, Lea Pericoli Mediolani, qua in urbe, cum a. d. XI Kal. Apr. a. MCMXXXV ortum habuisset, vitam degebat, mortem occubuit annum agens nonagesimum. Quinque fere per lustra pilae reticulique ludum exercuit atque, cum in Nationali Certamine Tenilusorio vicies septies vicisset, Italici teniludii reginae divaeque nomen meruit. Postea multos annos grave diurnariae et emissionis televisificae rectricis munus optime sustinuit. Quae vero omni tempore viva elegantiae ac leporis imago iure meritoque praedicata est.
5 Ottobre 2024