O tempora, o moresDe nova Regionis Umbriae praeside

Ad quod munus Stephania Proietti, partium mediarum-sinistrarum candidata, electa est

Ex Clarae Braga breviloquentis pagina

Hesterno die, duodevicesimo mensis Novembris, tum in Aemilia-Romandiola tum in Umbria comitia creando regionis gubernatori habita sunt. In altera maior pars civium, qui in suffragium ierunt, Michaeli De Pascale, urbis Ravennae magistro, undequadraginta annos nato, in altera Stephaniae Proietti, municipii Assisiensis moderatrici, quinquagesimum agenti annum, publicae rei gubernacula concrediderunt; in utraque vero ad illud munus societatis factionum moderatarum cum sinistris conflatae candidatum eligerunt.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club