O tempora, o moresSilvia Pinal morte defuncta est

Celeberrima actrix cinematographica decessit tertio et nonagesimo aetatis suae anno

Ex Silviae Pasquel breviloquentis pagina

Hesterno die Silvia Pinal, cum necopinato brevique morbo correpta esset, Mexicopoli quoddam apud valetudinarium exspiravit annum agens nonagesimum quartum. Duodecim et amplius lustra innumeris in pelliculis partes tum primas tum secundas egit, sed, Aloisio Buñuel, praeclaro moderatore cinematographico, operam navando, universam sibi famam comparavit. Qui vero Silviam, ultimam ex aureae cinematographiae Mexicanae aetatis lucibus et divis quodammodo, mortem occubuisse audiverunt, omnes, praesertim cives Americae Australis, magno dolore affecti sunt.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club