O tempora, o moresStultissima verba ac prava

Quae Ioseph Valditara, a Publica Institutione administer, die Lunae, cum in Montis Citorii aula Opus Fundatum “Giulia Cecchettin” sollemniter inauguraretur, sane dixit

Proxima hebdomada internationalis recurret dies, quem anno MCMXCIX Generalis Nationum Unitarum Conventus constituit ut vis mulieribus allata omnino reprobaretur ac maxime radicitus evelleretur. Non est igitur mirandum, si Ginus Cecchettin, cuius amatissima filia, nomine Iulia, praeterito anno a Philippo Turetta, quondam sponso, periit, omnia fecit ut die Lunae, XVIII huius mensis Novembris, Opus Fundatum, quod a iuvene vita orbata nomen trahit, in Montis Citorii Palatio, nonnullis adstantibus legatis popularibus, sollemni ritu inauguraretur. Mirandum vero est Iosephum Valditara, a Publica Institutione administrum, cum visificum nuntium conventui illi misisset, vim in mulieres illatam non mente patriarchali, sed decliviore statu et animi depravationibus, in quibus advenae furtim advecti vel, uti aiunt, immigrantes illegitimi versantur, in dies ingravescere asseruisse. Quae verba, omnino improbanda ac damnanda, stultissima sunt ac prava.

Entra nel club, sostieni Linkiesta!

X

Linkiesta senza pubblicità, 25 euro/anno invece di 60 euro.

Iscriviti a Linkiesta Club