O tempora, o moresMaria Aloisia Paredes mortua est

Celeberrima actrix Hispanica heri decessit

Ex instagrammatica ratione Petri Almodóvar

Matriti, qua in urbe a. d. III Non. Apr. a. MCMXLVI nata erat, Maria Aloisia Paredes, improviso vehementique cordis ictu correpta, apud quendam subitariae curationis locum prioribus horis diei hesterni, septimi decimi mensis Decembris, hac e vita migravit anno aetatis suae duodeoctogesimo. Per duodecim fere lustra in multis pelliculis, praesertim iis quas Petrus Almodóvar, inter cinematographicae artis magistros valde clarus, est moderatus, primas secundasve partes egregie sustinuit. Quae vero, in taenia cinematographica a Petro illo effecta, cui Hispanicus titulus originalis est Todo sobre mi madre (Latine Omnia de matre mea), personam induendo Humae, maximam laudem sibi peperit ac gloriam immortalem.

X