Postridie Id. Apr. Angelus Bughetti, Augustinus Cozzolino, Antonius Gaudì i Cornat, Petrus Iosephus Triest in Venerabiles Dei Servos adnumerati sunt. Illa enim die Franciscus, Romanus Pontifex, quattuor viros, cuius antea meminimus, omnes virtutes, tum theologales tum cardinales et iisque adnexas, heroum in modum excoluisse declaravit atque ut Dicasterium pro Causis Sanctorum singula super virtutibus decreta promulgaret mandavit. Inter eos, quorum christiana facinora sunt heroica renuntiata, sane eminet Antonius Gaudì, Cataloniae decus ac lumen, qui, cum Barcinone mirabilium rationem aedificiorum, expiatorii praesertim Sacrae Familiae templi, summo artificio descripsisset, immortale sibi nomen conciliavit et magnifico operum suorum splendore non modo patriam terram, sed etiam universum illustravit orbem eundemque adhuc splendidissima luce illustrat.
16 Aprile 2025