O tempora, o moresVectigalia Americana

Quae Donaldus Trump nudiustertius nuntiavit

Ex Flaviae Fratello breviloquentis pagina

Die Mercurii, altero videlicet mensis Aprilis, vectigalium, ut dicunt, bellum incepit. Quod Donaldus Trump indixit. Etenim Vasingtoniae in rosarum horto, qui prope est Domus Albae alam ad occidentem vergentem, praeses Foederatarum Americae Civitatum acerbis minacibusque verbis nuntiavit se portoria omnibus nationibus imposuisse. Quod ad Europae populos pertinet, illos vectigalia vicenarum centesimarum pensuros esse declaravit. Haec vero portoria, ex peritorum iudicio, non solum terrarum orbis, sed etiam ipsarum Foederatarum Americae Civitatum oeconomiae magnum damnum afferent.

X