Una cum praeclarae diurnariis ephemeridis, quae Anglice inscribitur The New York Times (Latine “Tempora Novi Eboraci”), recenter compositus et Italica lingua typis excusus, postremus fasciculus actorum periodicorum, quibus index est Linkiesta Magazine, die Iovis, decimo scilicet mensis Aprilis, in lucem prodiit. Qui vulgo Il Pianeta che verrà (Latinis vocibus “Orbis venturus”) intitulatur atque de climatis mutatione agitur. Hoc libello, mirificis ornato imaginibus, quas Iacobus Rosati summo artificio delineavit ac pinxit, duo et viginti continentur commentationes. Quarum auctores sunt Lydia Baratta, Clara Beretta, David Brooks, Alexander Cappelli, Franciscus Cundari, Marcus Dell’Aguzzo, Fabricius Fasanella, Andreas Fioravanti, Christophorus Flavelle, David Gelles, Hilaria Howard, Anita Likmeta, Tatiana Mohn, Andreas Moser, Moyses Naím, Anna Prandoni, Stanislaus Reed, Christianus Rocca, Hiroko Tabuchi, Matthaeus Tanteri, Iaroslaus Trofimov, Alina Tugend.
12 Aprile 2025