O tempora, o moresQVOD DE TE SCIO

Latine versus, hic est titulus recenti Nadiae Terranova libro

Ianuario mense, ingeniosa fabula historica, quae vulgo Quello che so di te (Latine Quod de te scio) inscribitur, perspicuis domus editoriae “Guanda” typis, in lucem prodivit. Quam vero Nadia Terranova, domo Messana, optimo stilo scripsit. In hoc libro auctrix omnibus laudibus celebrata de Venerae proaviae suae eiusdemque, in dementium valetudinario degentis, lacrimabili sorte narrat. Tanti operis illa mihi videntur silentio non praetereunda esse aurea verba: «Scribere incantationem exsolvere valere dicunt. Meo autem iudicio, scribere incantantionem facere valet».

X