Qui a. d. VIII Id. Mai. ad Apostolorum Principis cathedram evectus est, Leonis Papae XIV pontificatus hesterno die, duodevicesimo videlicet eiusdem mensis, sollemniter initus est. Inter sacrum in Petriani Fori maiestate peractum novus Romae episcopus pontificalia suscepit insignia, id est pallium, quod Marius diaconus cardinalis Zenari super eius humeros imposuit, et piscatoris anulum, quem Aloisius Antonius episcopus cardinalis Tagle Summo eidem Pontifici tradidit. In luculenta homilia, quam habuit, Leo PP. XIV, postquam miris Augustini Hipponensis verbis exorsus est: «Fecisti nos ad te, et inquietum est cor nostrum, donec requiescat in te», Francisci, decessoris sui, nomen gratissimo animo prosecutus est. De Ecclesiae unitate praeterea locutus est necnon de caritate adhidenda, ut multa sanarentur «vulnera, quae odium, violentia, praeiudicatae opiniones, eius metus, qui diversus est ab aliis, quidem inferunt». Eucharistico sacrificio, quod Leo PP. XIV celebravit, ducenta fere milia hominum ampliusque centum quinquaginta exterarum nationum legationes sane interfuerunt.
19 Maggio 2025