Heri mane Serena Barone, quattuor et sexaginta annos nata, Panormi, qua in urbe ortum habuerat, ex improviso periit. Quae multa per lustra praesertim in Panormitano theatro, quod a gente Biondo nomen ducit, egregiam navavit operam atque, in ludis scaenicis partes primas vel secundas optime agendo necnon in aliquibus pelliculis cinematographicis, immortalem sibi gloriam comparavit.
6 Maggio 2025