Omnibus acerba semperque lacrimabilis eius est recordatio, quod Panormi in via, quae a Mariano D’Amelio appellationem trahit, a.d. XIV Kal. Aug. a. MCMXCII evenit. Illo enim die pessimi homines ac scelesti sodalitati ascripti, quam vulgo mafia dicunt, Paulum Borsellino, iudicem integerrimum, pulvere pyrio petiverunt eundemque trucidaverunt. Ex insidiis Augustinus Catalano, Emmanuela Loi, Vincentius Li Muli, Valtherus Eduardus Cosina e Claudius Traina, quinque byocolitae magistratum comitantes, vitam quoque amiserunt. Et vero hodie triginta tres implentur anni, ex quo cruentissima strages illa facta est.
19 Luglio 2025