Hesterno die Franciscus Gnerre, ex Hirpinorum gente ortus, cum alterum et octogesimum aetatis annum ageret, in urbe Roma, diutino gravique morbo consumptus, periit. Nobili animo et acri ingenio praeditus, is vero, qui anno MCMLXIII Romanum culturae homosexuali provehendae Sodalicium, quod a Mario Mieli nomen ducit, una cum aliis hominibus actuosioribus instituit, doctissima conscripsit opera. Inter quae peculiaris facienda est mentio de libro, qui vulgata lingua L’eroe negato. Omosessualità e letteratura nel Novecento italiano (Latine “Heros negatus. Homosexualitas ac Litterae Italicae saeculo XX”) inscribitur”.
18 Luglio 2025