Omnibus notum est Petrum Baptistam Pizzaballa, S. R. E. cardinalem ac patriarcham Latinum Hyerosolimitanum, cum die Iovis milites Israeliani, qui tertium iam fere annum regionem Gazensem impune depopulantur atque multitudinem incolarum Palestinensium, mulieribus, parvulis aegrotisque inclusis, saevissime trucidant, in catholicum Sacrae Familiae templum, quod est aedes paroecialis, pyrobolos conicissent, Gazae triduum commoratum esse, civibus fame extenuatis suppetias accurrentem, iisdem multa cibaria aliaque subsidia humana praebentem, vulneratos et infirmos visitantem, lugentium lacrimas tergentem, pro christifidelibus eucharisticum celebrantem sacrificium. Heri vero pater purpuratus, qui cum Antonella Palermo, interretialis ephemeridis Vaticanae diurnaria, colloquium percontativum habuit, non modo de luctuosis eventibus illis fuse locutus est, sed etiam christiana cum parrhesia eorum inhumanitaem, qui in Israele clavum rei publicae tenent, aperte ac vehementer improbavit.