O tempora, o moresRussica deliramenta

Moscuae falsus hominum Russos perosorum index, in quo Sergii Mattarella nomen quoque continetur, vulgatus est

Tres et eo amplius anni sunt, cum nefandum Russorum bellum incepit adversus Ucrainos. Quorum fines adhuc hodie copiae illae, Vladimiri Putin iniquis oboedientes imperiis, incendiariis tormentis petere atque igni ferroque vastare non cessant. Attamen qui Foederatarum Russiae Civitatum gubernacula regunt, non tantum omnes has atrocitates negant, sed etiam ignominiosas calumnias ad exterarum Nationum moderatores vel administros afferunt. Inter quas ridicula de Russorum simultate potissimum accusatio numeranda est. Quam ad rem – audite, audite, lectores – silentio praeterire non possum quin in falsissimo hominum Russos perosorum indice, quem aliquot abhinc dies Supremum Consilium externis Foederationis negotiis praepositum in Reti vulgavit, nomen quoque Sergii Mattarella, integerrimi Rei Publicae Italicae praesidis, quidem contineatur.

X