Pr. Kal. Aug. Romae, in valetudinario privato, quod vulgo Villa Salaria dicitur, Adriana Asti, cum nonaginta quattuor annos nata esset, animam placide efflavit. Quae, domo Mediolano, septem per decennia eoque amplius in cinematographicam ac theatralem scaenam prodiit nec non televisificam atque optime partes primas secundasve in visificis pelliculis scaenicisque ludis permultis egit, quorum aliquos Dinus Risi, Georgius Strehler, Luchinus Visconti, Petrus Paulus Pasolini, Victorius Gassman, Bernardus Bertolucci, Aloisius Buñuel, Marcus Tullius Giordana moderati sunt. Re vera Adriana, quae in vocibus transmutandis sollertem egregiamque operam quoque suam navavit, praeclara exstitit actrix, eademque maximis laudibus merito celebrata.
2 Agosto 2025