Die Lunae, quarto scilicet mensis Augusti, Supremum Italicae publicae rei gubernandae Consilium, quod Romae in Aedibus Chisianis sueto more se congregavit, nefandam pestiferamque legem scivit, quam de sumendis medicamentis – quibus propter generis dysphoriam, vel rectius generis incongruentiam, transgeneres aetate minores utuntur – Horatius Schillaci, a Sanitate publica administer, et Eugenia Maria Roccella, Familiae, Natalium indici ac paribus Opportunitatibus provehendis praeposita, nimirum proposuerunt. Attamen ad Senatum et popularium legatorum Collegium pertinet legem rogatam modo terminali probare aut antiquare, quae tribus articulis constat, de pharmaco, quod vulgo triptorelina vocatur, et de hormonicis therapiis agit atque inter alia, horribile dictu et auditu, omnia haec medicamenta in tabellas referendi, id est igitur minores transgeneres, provisionis causa, censendi, praeceptum continet. Quamobrem Roberta Parigiani, causarum actrix sodaliciique nomine nuntiatrix, quod compendiariis litteris MIT appellant, ac plures consociationum transexualium transgenerumque personarum iuribus tutandis sodales legem tam perniciosam et ideologicam improbaverunt atque in Prosopobiblio (vulgo Facebook) Maximus Prearo, in Veronensi studiorum Universitae scientiae politicae tradendae munere fungens, de Civitatis transphobia, seu publica adversus transgeneres repugnatione, agi merito scripsit.
7 Agosto 2025