Heri mane, die Lunae IV mensis Augusti, Petrus Melati, cerebrali haemorrhagia correptus, Romae in magno Sancti Camilli nosocomio, ubi aliquot ante diebus grave ob cordis incommodum receptus erat, mortem obivit septuagesimum aetatis agens annum. Admodum iuvenis, Panormi, qua in urbe lucem anno MCMLVI aspexerat, diurnariorum artem exercere coepit, in ephemeride, cui vulgo index L’Ora (Latine “Hora”), de altero bello mafiano ac de maximo processu Panormitano commentationes scribendo complures subtilioresque. Postea adiutricem dedit operam primum pomeridianae diarii titulo Il Paese (Latine “Civitas”) editioni, deinde celeberrimis actis diurnis, quae inscribuntur La Repubblica (Latine “Respublica”), componendis. Praestantissimo ingenio praeditus et in humanarum litterarum cultura apprime versatus, Petrus ad postremum inter ephemeridis octavo quoque die vulgatae scriptores, quae Il Venerdì (Latine Feria sexta) intitulatur, est adnumeratus optimeque exsecutus munus sibi concreditum primarii eiusdem commentarii submoderatoris . Nec vero taceri potest de gravi rectoris officio librorum exibitionis Panormitanae, quam Italico sermone Una marina di libri (Latine “Marina libris plena”) dicunt. Quod officium diurnarius ille, Octavio Navarra, docto editori, arctissima amicitia coniunctus, tres per annos sustinuit.
5 Agosto 2025